- MONOPHYSITAE
- MONOPHYSITAEHaeretici, quod unam solum in Christo Φύσιν, i. e. Naturam, etiam post incarnationem, agnoscerent, sic dicti memorantur Nicephoro l. 18. c. 45. et 46. Proles Petri Fullonis et Severi Haeresiarchae: contra quos scripsêre Leontius Monachus, Georgius Pisides Diaconus, Eulogius Papa Alexandrinus et Anastasius Sinaites, contemporanei Gregorio I. Eandem Theopaschitarum et Monophysitarum haeresin Iacobus quidam, cognomine Zanzalus, genere Syrus, cum magnopere in gente sua pro. pagare studuisset, eius sectatores per multa dein saecula Iacobitae dicti sunt, Nicephorus ubi supra c. 52. Sic Io. DAmascenus de Haereticis scribens, quos vocat Aegyptios et Schematicos etMonephysitas, Horum, inquit, principes fuerunt Theodosius Alexandrinus, a quo Theodosiani; et Iacobus Syrus, a quo Iacobit ae sunt nominati: (Ι᾿άκωβος ὁ Σῦρος, ἐζ οὗ Ι᾿ακωβῖται καὶ Γ῾πέρμαχοι) Severus, Antiochenorum pernicies: et qui frustra laborem suscepit, Ioannes Tritheites, qui communis salutis mysterium negant. Ab his vero Orthodoxi in Syria, qui rectae fidei in Synodo Chalcedonensi proposrtae, atque Imperatorum edictis defensae, omnibusque in. iunctae adhae serunt, qppellati sunt per contumeliam Melchitae; ac si fidem ac religionem pro Regis, h. e. Imperatoris lubitu profitercntur. Maica namque Syris Regem significat. Idem porro Iacobus ille Armeniorum sectae dux tuit, qui cum Monophysitarum erroribus multos quoque alios erroros et haereses hauserunt, qua de re vide Nicephorum iterum c. 53. et plura hanc in rem, apud Ioh. Forbesium Instructionum Historico-Theologic. l. 3. c. 17. Haeresis hodieque in Aethiopia viget. Macer. in Hierolexico.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.